Busy. Please wait.
or

show password
Forgot Password?

Don't have an account?  Sign up 
or

Username is available taken
show password

why


Make sure to remember your password. If you forget it there is no way for StudyStack to send you a reset link. You would need to create a new account.
We do not share your email address with others. It is only used to allow you to reset your password. For details read our Privacy Policy and Terms of Service.


Already a StudyStack user? Log In

Reset Password
Enter the associated with your account, and we'll email you a link to reset your password.
Don't know
Know
remaining cards
Save
0:01
To flip the current card, click it or press the Spacebar key.  To move the current card to one of the three colored boxes, click on the box.  You may also press the UP ARROW key to move the card to the "Know" box, the DOWN ARROW key to move the card to the "Don't know" box, or the RIGHT ARROW key to move the card to the Remaining box.  You may also click on the card displayed in any of the three boxes to bring that card back to the center.

Pass complete!

"Know" box contains:
Time elapsed:
Retries:
restart all cards
Embed Code - If you would like this activity on your web page, copy the script below and paste it into your web page.

  Normal Size     Small Size show me how

Richards

QuestionAnswer
I. Lectio prima. Nostra Academia in America est. Ubi est Academia nostra? Academia nostra in America est.
Hodie in Academia sumus. Ubi estis hodie? Hodie in Academia sumus.
Cras in Academia erimus. Ubi cras eritis? Cras in Academia erimus.
Heri in Academia non eramus. Ubi heri non eratis? Heri in Academia non eramus.
Hodie agricola in silva est. Ubi est agricola? Agricola in silva est.
Cras agricola in silva non erit. Ubi non erit agricola? In silva non erit agricola.
Roma in Italia est. Ubi est Roma? Roma in Italia est.
Italia in Europa est. Ubi est Italia? Italia in Europa est.
Est-ne Graecia in Europa? Ita. Graecia in Europa est.
Est-ne Roma in Africa? Minime. Roma in Europa est.
Hodie non estis in Europa. Ubi estis? In America sumus.
Cras in Academia eritis. Ubi cras eritis? In Academia erimus.
II. Lectio secunda. Patriam semper amamus. Quid semper amatis? Patriam semper amamus.
Dominus pecuniam servo dat. Quid servo dat dominus? Pecuniam servo dat dominus.
Dominus pecuniam servo dat. Cui pecuniam dat dominus? Servo pecuniam dat dominus.
Mox lunam filiae monstrabo. Quid filiae monstrabo? Lunam filiae monstrabis.
Mox lunam filiae monstrabo. Cui lunam monstrabo? Filiae lunam monstrabis.
Nautae stellas spectabunt. Quis stellas spectabit? Nautae stellas spectabunt.
Nautae stellas spectabunt. Quid spectabunt nautae? Stellas spectabunt nautae.
Agricola aquam tauro vaccisque dabat. Quid tauro dabat agricola? Aquam tauro dabat agricola.
Puellae in horto errabant. Quis in horto errabat? Puellae in horto errabant.
Puellae in horto errabant. Ubi errabant puellae? In horto errabant puellae.
Puella amicum in via exspectat. Ubi amicum exspectat puella? In via amicum exspectat puella.
Hodie cibum et aquam portabimus. Quid hodie portabimus? Cibum et aquam hodie portabitis.
Sunt dona servo. Cui sunt dona? Servo sunt dona.
Sunt dona servo. Quid est servo? Dona sunt servo.
III. Lectio tertia. Agricolae in agros veniunt. Quis in agros venit? Agricolae in agros veniunt.
Nautae ad Graeciam navigabunt. Quo navigabunt nautae? Ad Graeciam navigabunt nautae.
Dominus dona ad templum mittit. Quid ad templum mittit dominus? Dona ad templum mittit dominus.
Puer verba in libro scribet. Quis verba scribet? Puer verba scribet.
Agricolarum filii vaccas in horto reperiunt. Quis vaccas reperit? Agricolarum filii vaccas reperiunt.
Agricolarum filii vaccas in horto reperiunt. Ubi sunt vaccae? In horto sunt vaccae.
Magister filios servorum monebit. Quis filios servorum monebit? Magister filios servorum monebit.
Pueri magistri verba audiebant. Quid audiebant pueri? Magistri verba audiebant pueri.
Mox Novum Eboracum venietis. Quo mox venietis? Novum Eboracum mox veniemus.
IV. Lectio quarta. Marcus Tullius, vir honestus, in Italia habitabat. Ubi habitabat Marcus Tullius? Marcus Tullius in Italia habitabat.
Marcus Tullius, vir honestus, in Italia habitabat. Qualis erat Marcus Tullius? Honestus erat Marcus Tullius.
Viros bonos et honestos laudamus. Quales sunt viri? Boni et honesti sunt viri.
Multae et pulchrae feminae in oppido nostro habitant. Quales sunt feminae nostrae? Pulchrae sunt feminae nostrae.
Multos et fidos socios habetis. Quales sunt socii vestri? Fidi sunt socii nostri.
Britannia est magna insula. Quanta est insula Britannia? Magna est insula Britannia.
Sicilia et Corsica et Sardinia sunt insulae magnae. Quantae sunt Corsica et Sardinia? Magnae sunt Corsica et Sardinia.
Diu in insula Sicilia habitabamus. Ubi diu habitabamus? In insula Sicilia diu habitabatis.
Sicilia prima Romanorum provincia erat. Quorum provincia erat Sicilia? Romanorum provincia erat Sicilia.
Graecia, Syria, Britannia provinciae erant Romanae. Erat-ne Graecia provincia Romana? Ita. Graecia provincia Romana erat.
Romani erant viri liberi. Quales erant Romani? Liberi erant Romani.
V. Lectio quinta. Nuper in Nova Anglia habitavi, sed antea in Virginia habitaveram. Ubi nuper habitavi? In Nova Anglia nuper habitavisti.
Nuper in Nova Anglia habitavi, sed antea in Virginia habitaveram. Ubi antea habitaveram? In Virginia antea habitaveras.
Antea in Hispania fuisti, sed mox in Gallia eris. Ubi antea fuisti? In Hispania antea fui.
Antea in Hispania fuisti, sed mox in Gallia eris. Ubi mox eris? In Gallia mox ero.
Heri copiae nostrae ad castra properaverunt. hodie in castris laborabunt. Quo copiae properaverunt? Ad castra copiae properaverunt.
Heri copiae nostrae ad castra properaverunt. hodie in castris laborabunt. Quis in castris laborabit? Copiae in castris laborabunt.
Romani gladiis et hastis pugnaverunt. Quomodo pugnaverunt Romani? Gladiis et hastis pugnaverunt Romani.
Horatius poeta in Apulia habitaverat. postea in villa Sabina libros scribebat. Ubi habitaverat Horatius? In Apulia habitaverat Horatius.
Saxa ad villam nostram carris portabimus. Quomodo saxa portabimus? Carris saxa portabitis.
Saxa ad villam nostram carris portabimus. Quo saxa portabimus? Ad villam saxa portabitis.
Cras copias in oppido spectabo. copiae ad oppidum antea properaverint. Quando copias spectabo? Cras copias spectabis.
Cras copias in oppido spectabo. copiae ad oppidum antea properaverint. Quo copiae properaverint? Ad oppidum copiae properaverint.
VI. Lectio sexta. Mantua Vergilium poetam genuit, tenet nunc Parthenope. Quem genuit Mantua? Vergilium genuit Mantua.
Mantua Vergilium poetam genuit, tenet nunc Parthenope. Quem nunc tenet Parthenope? Vergilium nunc tenet Parthenope.
Verona Catullum poetam antea genuerat. Quem antea genuerat Verona? Catullum antea genuerat Verona.
Ovidius poeta Vergilium vidit tantum. Quem vidit tantum Ovidius? Vergilium vidit tantum Ovidius.
Catullus de Lesbia, Propertius de Cynthia cecinerat. Ovidius de Corinna et feminis Romanis cecinit. Quis de Corinna cecinit? Ovidius de Corinna cecinit.
Catullus de Lesbia, Propertius de Cynthia cecinerat. Ovidius de Corinna et feminis Romanis cecinit. Quis de Lesbia cecinerat? Catullus de Lesbia cecinerat.
Vergilius Ascraeum cecinit carmen. de agri cultura carmen Ascraeum cecinit. Quis de agri cultura cecinit? Vergilius de agri cultura cecinit.
Sulmo Ovidio patria fuerat, sed postea Tomis poetam tenuit. Cui patria fuerat Sulmo? Ovidio patria fuerat Sulmo.
Sulmo Ovidio patria fuerat, sed postea Tomis poetam tenuit. Quem postea tenuit Tomis? Ovidium postea tenuit Tomis.
Ovidius de formis mutatis, de Narcisso et Arethusa scripserat. Quis de Narcisso scripserat? Ovidius de Narcisso scripserat.
Caesar ad Asiam venerat. mox hostes vidit et vicit. Quo venerat Caesar? Ad Asiam venerat Caesar.
Haec verba in litteris scripsit: veni, vidi, vici. Quis venit, vidit, vicit? Caesar venit, vidit, vicit.
Consul Romanos monuit et rexit. verba consulis audiverunt Romani. Quis Romanos monuit et rexit? Consul Romanos monuit et rexit.
Consul Romanos monuit et rexit. verba consulis audiverunt Romani. Quid audiverunt Romani? Verba consulis audiverunt Romani.
VII. Lectio septima. Haec urbs Novum Eboracum appellatur. nunc in urbe Novo Eboraco habitamus. Ubi nunc habitatis? In urbe Novo Eboraco habitamus.
Filius tuus ab amico desideratur. Quis ab amico desideratur? Filius meus ab amico desideratur.
Filius tuus ab amico desideratur. Quis filium tuum desiderat? Amicus filium meum desiderat.
Luna ab agricola saepe spectatur. Quid ab agricola spectatur? Luna ab agricola spectatur.
Luna ab agricola saepe spectatur. Quis lunam spectat? Agricola lunam spectat.
Cras luna a filia mea spectabitur. Quid a filia mea spectabitur? Luna a filia tua spectabitur.
Cras luna a filia mea spectabitur. Quis lunam spectabit? Filia tua lunam spectabit.
Cras luna a filia mea spectabitur. Quando luna spectabitur? Cras luna spectabitur.
Olim Daphne in laurum, Arethusa in aquam mutabatur. Quis in laurum mutabatur? Daphne in laurum mutabatur.
Cicero librum de amicitia scripsit. amicitia vero semper desiderabitur. Quid semper desiderabitur? Amicitia semper desiderabitur.
VIII. Lectio octava. Multos deos colebat populus Romanus. Quis multos deos colebat? Populus Romanus multos deos colebat.
Iuppiter caelum, Mars bellum regebat. Quis caelum regebat? Iuppiter caelum regebat.
Ceres frumentum, Bacchus vinum regit. Quid regit Bacchus? Vinum regit Bacchus.
Frumentum a Cerere, vinum a Baccho regitur. Quid a Cerere regitur? Frumentum a Cerere regitur.
Amor a Venere semper regetur. Quid a Venere semper regetur? Amor a Venere semper regetur.
Vergili poetae verba a populo Romano audiebantur. Cuius verba a populo Romano audiebantur? Vergili poetae verba a populo Romano audiebantur.
Vergili poetae verba a populo Romano audiebantur. Quis Vergili verba audiebat? Populus Romanus Vergili verba audiebat.
Castra a Romanis muniuntur. Quid a Romanis munitur? Castra a Romanis muniuntur.
Nuntius ad oppidum a castris mittetur. Quis a castris mittetur? Nuntius a castris mittetur.
Nuntius ad oppidum a castris mittetur. Quo nuntius mittetur? Ad oppidum nuntius mittetur.
Litterae Novum Eboracum a Nova Anglia mittuntur. Quo litterae mittuntur? Novum Eboracum litterae mittuntur.
IX. Lectio nona. Philemon et Baucis annos concordes egerant et Iovis beneficio in arbores mutati sunt. Quis in arborem mutatus est? Philemon et Baucis in arbores mutati sunt.
Philemon et Baucis annos concordes egerant et Iovis beneficio in arbores mutati sunt. Cuius beneficio mutata est Baucis? Iovis beneficio mutata est Baucis.
Philemon et Baucis annos concordes egerant et Iovis beneficio in arbores mutati sunt. Quis annos concordes egit? Philemon et Baucis annos concordes egerunt.
A Iove amata erat Io. postea Iunonis ob iram in vaccam mutata est. Quis in vaccam mutata est? Io in vaccam mutata est.
Phaethon, Phoebi filius, e curru Solis cecidit. Quis e curru Solis cecidit? Phaethon e curru Solis cecidit.
Daedalus pennis levatus erat. cum filio Icaro ab insula Creta volabat. Quis cum Icaro volabat? Daedalus cum Icaro volabat.
Daedalus pennis levatus erat. cum filio Icaro ab insula Creta volabat. Quomodo levatus erat? Pennis levatus erat.
Icarus in aquam cecidit. Daedalus sine filio ad Graeciam pervenit. Quis in aquam cecidit? Icarus in aquam cecidit.
Icarus in aquam cecidit. Daedalus sine filio ad Graeciam pervenit. Quis sine filio ad Graeciam pervenit? Daedalus sine filio ad Graeciam pervenit.
X. Lectio decima. Septem reges Romani fuerunt. rex primus fuit Romulus. a Romulo condita est Roma. Quot reges Romani fuerunt? Septem reges Romani fuerunt.
Septem reges Romani fuerunt. rex primus fuit Romulus. a Romulo condita est Roma. Quis fuit rex primus? Rex primus fuit Romulus.
Septem reges Romani fuerunt. rex primus fuit Romulus. a Romulo condita est Roma. Quid a Romulo conditum est? Roma a Romulo condita est.
Roma a sex regibus recta est. tandem Tarquinius Superbus Roma expulsus est. Qui rex Roma expulsus est? Tarquinius Superbus Roma expulsus est.
Postea Roma a consulibus recta est. duo consules fuerunt. Quot consules Romam regebant? Duo consules Romam regebant.
Multae fabulae de regibus Romanis a Livio‚ et Ovidio scriptae sunt. Quis fabulas de regibus Romanis scripsit? Livius et Ovidius fabulas de regibus Romanis scripserunt.
Sicilia et Hispania a Romanis superatae erant. postea Poeni in Africa victi sunt. Ubi Poeni a Romanis victi sunt? In Africa victi sunt Poeni.
Tria bella Punica cum Poenis gesta erant. tandem Carthago a Romanis deleta est. Quae urbs a Romanis deleta est? Carthago a Romanis deleta est.
Tria bella Punica cum Poenis gesta erant. tandem Carthago a Romanis deleta est. Quot bella cum Poenis gesta sunt? Tria bella cum Poenis gesta sunt.
Haec bella a Tito Livio descripta sunt. Quis haec bella descripsit? Titus Livius haec bella descripsit.
Gaius Iulius Caesar dictator creatus erat. postea a Bruto Cassioque occisus est. Quis a Bruto Cassioque occisus est? Gaius Iulius Caesar a Bruto Cassioque occisus est.
Tandem Gaius Iulius Caesar Octavianus princeps fuit et Augustus appellatus est. Quis Augustus appellatus est? Gaius Iulius Caesar Octavianus appellatus est Augustus
Gallia a Gaio Iulio Caesare, Britannia a Claudio principe, Dacia a Traiano principe superatae sunt. Quis Galliam superavit? Gaius Iulius Caesar Galliam superavit.
Gallia a Gaio Iulio Caesare, Britannia a Claudio principe, Dacia a Traiano principe superatae sunt. Quae insula a Claudio superata est? Britannia a Claudio superata est.
Res gestae divi Augusti in monumento Ancyrano inscriptae sunt. Quid in monumento Ancyrano inscriptum est? Res gestae divi Augusti in monumento Ancyrano inscriptae sunt.
XI. Lectio undecima. Ianuam aperio. Quid facio? Ianuam aperis.
Nunc ianuam claudo. Quid facio? Ianuam claudis.
Ianuam aperi. Quid facis? Ianuam aperio.
Nunc ianuam claude. Quid facis? Ianuam claudo.
Fenestram aperi. Quid fecisti? Fenestram aperui.
Nunc fenestram claude. Quid fecisti? Fenestram clausi.
Fenestram clausi. Quid feci? Fenestram clausisti.
Fenestram aperui. Quid feci? Fenestram aperuisti.
Amici tui fenestram clauserunt. Quid fecerunt? Fenestram clauserunt.
Noli fenestram aperire, sed ianuam aperi. Quid fecisti? Ianuam aperui.
Cretam tibi do. Quid tibi dedi? Cretam mihi dedisti.
Da mihi cretam. Quid mihi dedisti? Cretam tibi dedi.
Surgo. Quid facio? Surgis.
Nunc sto. Quid facio? Stas.
Consido. Quid facio? Considis.
Nunc in sella sedeo. Quid facio? In sella sedes.
Surge. Quid facis? Surgo.
Nunc stas. Quid facis? Sto.
Conside. Quid facis? Consido.
Nunc in sella sedes. Quid facis? In sella sedeo.
Consurgite. Quid facitis? Consurgimus.
Considite. Quidfacitis? Considimus.
Huc venite. Quid fecistis? Huc venimus.
Ad ianuam ambulate. Quid facitis? Ad ianuam ambulamus.
XII. Lectio duodecima. Graecia capta ferum victorem cepit et artes intulit agresti Latio. (Horatius) Graecia a Romanis capta est, sed a Graecia capti sunt Romani. Quis Romanos cepit? Graecia Romanos cepit.
XII. Lectio duodecima. Graecia capta ferum victorem cepit et artes intulit agresti Latio. (Horatius) Graecia a Romanis capta est, sed a Graecia capti sunt Romani. Quid docuit Graecia? Artes docuit Graecia.
Parva leves capiunt animos. fuit utile multis pulvinum facili composuisse manu. (Ovidius) ars a. 159 Puellarum animi parvis beneficiis capiuntur. Quid saepe utile fuit? Utile fuit pulvinum manu componere.
Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus. (Vergilius) Quid fugit? Tempus fugit.
Cynthia te vatem fecit, lascive Properti. (Martialis) Propertius a Cynthia poeta factus est. Quis Propertium poetam fecit? Cynthia Propertium poetam fecit.
Iacta alea est (Suetonius) Caesar copias trans fluvium Rubiconem traduxit et alea iacta est. Ubi alea iacta est? Prope fluvium Rubiconem iacta est alea.
Iacta alea est (Suetonius) Caesar copias trans fluvium Rubiconem traduxit et alea iacta est. Quis trans fluvium Rubiconem copias traduxit? Caesar trans fluvium Rubiconem copias traduxit.
Hannibal per Hispaniam et postea super Alpes in Italiam iter fecit. Quis super Alpes iter fecit? Hannibal super Alpes iter fecit.
Hannibal per Hispaniam et postea super Alpes in Italiam iter fecit. Unde Hannibal in Italiam iter fecit? Ab Hispania in Italiam iter fecit Hannibal.
Romani prope lacum Trasimenum et postea ad Cannas a Poenis victi sunt. Ubi victi sunt Romani? Prope lacum Trasimenum et ad Cannas victi sunt Romani.
Virginiam infra urbem Novum Eboracum et supra Georgiam video. Ubi Virginiam vides? Virginiam infra urbem Novum Eboracum et supra Georgiam video.
Novum Londinium inter urbem Cantabrigiam et urbem Novum Eboracum et prope fluvium Tamesim videbis. Qui fluvius prope urbem Novum Londinium est? Fluvius Tamesis prope urbem Novum Londinium est.
XIV. Lectio quarta decima. Vos exemplaria Graeca‚ nocturna versate manu, versate diurna. (Horatius) Romani litteras Graecas semper legere debent. Quid legere debent Romani? Litteras Graecas‚ legere debent Romani.
Ipsius umbra Creusae visa mihi ante oculos. (Vergilius) Aeneas umbram Creusae vidit. Quid ab Aenea visum est? Umbra Creusae ab Aenea visa est.
Phyllida Demophoon leto dedit hospes amantem. ille necis causam praebuit, ipsa manum. (Ovidius) Demophoon Phyllida amantem reliquit. Quis mortis causam praebuit? Demophoon mortis causam praebuit.
Phyllida Demophoon leto dedit hospes amantem. ille necis causam praebuit, ipsa manum. (Ovidius) Demophoon Phyllida amantem reliquit. Quid praebuit Phyllis? Phyllis manum praebuit.
Praebuit Aeneas et causam mortis et ensem. ipsa sua Dido concidit usa manu. (Ovidius) Quis gladium Didoni dedit? Aeneas gladium Didoni dedit.
Praebuit Aeneas et causam mortis et ensem. ipsa sua Dido concidit usa manu. (Ovidius) Quis mortem sibi conscivit? Dido mortem sibi conscivit.
Frangitur ipsa suis Roma superba bonis. (Propertius) Quae urbs bonis suis fracta est? Roma bonis suis fracta est.
XV. Lectio quinta decima Felix, qui patriis aevum transegit in agris. (Claudianus) Quis felix est? Is felix est qui in agris patriis semper habitavit.
Fortunatus et ille deos qui novit agrestes. (Vergilius) Quis fortunatus est? Is fortunatus est qui deos agrestes novit.
Caelum, non animum mutant qui trans mare currunt. (Horatius) Ei qui trans mare properant caelum mutant, sed animum non mutant. Quis animum non mutat? Ei animum non mutant qui trans mare properant.
Nuper erat medicus, nunc est vespillo Diaulus. quod vespillo facit, fecerat et medicus. (Martialis) Diaulus, qui nunc est vespillo, nuper medicus erat. Quod nunc vespillo facit, id medicus fecerat. Quid nunc facit Diaulus? Diaulus id nunc facit quod medicus fecerat.
Iuppiter est quodcumque vides. (Lucanus) Qui deus est quodcumque videmus? Iuppiter est quodcumque videmus.
Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris‚ Italiam fato profugus Laviniaque venit litora. (Vergilius) Aeneas vir ille est quem laudat Vergilius. Quis est qui primus ab oris Troiae ad Italiam venit? Aeneas primus ab oris Troiae ad Italiam venit.
XVI. Lectio sexta decima Horatii curiosa felicitas. (Petronius) Qualis fuit Horatii felicitas? Curiosa fuit Horatii felicitas.
Post equitem sedet atra Cura. (Horatius) Quis post equitem sedet? Cura atra post equitem sedet.
Cecini pascua, rura, duces. (Vergilius apud Donatum) Vergilius de pastoribus, agricolis, ducibus cecinit. Quis de ducibus cecinit? Vergilius de ducibus cecinit.
Aeneadum genetrix, hominum divumque voluptas alma Venus. (Lucretius) Quis fuit hominum deorumque voluptas? Venus fuit hominum deorumque voluptas.
Silent enim leges inter arma. (Cicero) Ubi silent leges? Inter arma silent leges.
Geminae, sidera nostra, faces. (Propertius) Oculos, sidera nostra, tuos. (Ovidius) Quomodo puellarum oculi a poetis appellantur? Puellarum oculi a poetis sidera appellantur.
Traicit et fati litora magnus amor. (Propertius) Quid facit magnus amor? Fati litora traicit magnus amor.
Navita de ventis, de tauris narrat arator, enumerat miles vulnera, pastor oves. (Propertius) Quis de tauris narrat? Arator de tauris‚ narrat.
Navita de ventis, de tauris narrat arator, enumerat miles vulnera, pastor oves. (Propertius) Quis oves enumerat? Pastor oves enumerat.
Perfregit ac prostravit omnia cupiditate ac furore. vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia. (Cicero) Cicero feminae malae cupiditatem et furorem culpat. Quid illius feminae timorem vicit? Audacia timorem vicit.
Perfregit ac prostravit omnia cupiditate ac furore. vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia. (Cicero) Cicero feminae malae cupiditatem et furorem culpat. Quid rationem vicit? Amentia rationem vicit.
Plus habet hic vitae, plus habet ille viae. (Claudianus) Hic plus vitae habet, ille plus viae habet. Hic in agris patriis manet, ille ad alios populos festinat. Quid hic habet? Hic plus vitae habet.
XVII. Lectio septima decima. Pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas / regumque turris. (Horatius) Quid pauperum tabernas et regum turris pulsat? Mors pauperum tabernas et regum turris pulsat.
O miseras hominum mentes, o pectora caeca! (Lucretius) Quorum mentes miseras appellat Lucretius? Hominum mentes miseras appellat Lucretius.
Dextera praecipue capit indulgentia mentes. / asperitas odium saevaque bella movet. (Ovidius) Quid praecipue mentes nostras capit? Indulgentia praecipue mentes nostras capit.
Dextera praecipue capit indulgentia mentes. / asperitas odium saevaque bella movet. (Ovidius) Quid odium movet? Asperitas odium movet.
Poma dat autumnus, formosa est messibus / aestas. ver praebet flores. igne levatur hiems. (Ovidius) Quid poma dat? Autumnus poma dat.
Poma dat autumnus, formosa est messibus / aestas. ver praebet flores. igne levatur hiems. (Ovidius) Quid messibus formosum est? Aestas messibus formosa est.
Poma dat autumnus, formosa est messibus / aestas. ver praebet flores. igne levatur hiems. (Ovidius) Quid flores praebet? Ver flores praebet.
Poma dat autumnus, formosa est messibus / aestas. ver praebet flores. igne levatur hiems. (Ovidius) Quid igne levatur? Hiems igne levatur.
Mantua Vergilio, gaudet Verona Catullo. / Paelignae dicar gloria gentis ego. (Ovidius) Quae urbs Vergilio gaudet? Mantua Vergilio gaudet.
Mantua Vergilio, gaudet Verona Catullo. / Paelignae dicar gloria gentis ego. (Ovidius) Quae urbs Catullo gaudet? Verona Catullo gaudet.
Mantua Vergilio, gaudet Verona Catullo. / Paelignae dicar gloria gentis ego. (Ovidius) Cuius gentis gloria dicetur Ovidius? Paelignae gentis gloria dicetur Ovidius.
Erat Miseni classemque imperio praesens regebat. (Plinius) Ubi Plinius classem regebat? Miseni classem regebat Plinius.
Strenua nos exercet inertia navibus atque‚ quadrigis petimus bene vivere. Quod petis hic est, est Ulubris, animus si te non deficit aequus. (Horatius) Quid nos exercet? Inertia strenua nos exercet.
Quod navem et currum habes, non bene vivis. Si tibi animus aequus est, id quod petis hic est in urbe tua. Ubi est quod petis? Hic in urbe mea est.
XVIII. Lectio duodevicesima. Nihil est ab omni parte beatum. (Horatius) Quid est ab omni parte beatum? Nihil est ab omni parte beatum.
Labor omnia vicit. (Vergilius) Quid omnia vicit? Labor omnia vicit.
Timeo Danaos et dona ferentis. (Vergilius) Unus e Troianis Graecos dona ferentis timet. Quales homines timet? Graecos dona ferentis
Vixere fortes ante Agamemnona. (Horatius) Quando vixerunt viri fortes? Ante Agamemnona vixerunt viri fortes.
Spiritus intus alit totamque infusa per artus mens agitat molem et magno se corpore miscet. (Vergilius) Quid mundi molem alit? Spiritus mundi molem alit.
Spiritus intus alit totamque infusa per artus mens agitat molem et magno se corpore miscet. (Vergilius) Quid mundum agitat? Mens mundum agitat.
Quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum. (Vergilius) Quid sonitu quadrupedante campum quatit? Ungula sonitu quadrupedante campum quatit.
Corporibus caecis igitur natura gerit res. (Lucretius) Quid corporibus caecis res gerit? Natura corporibus caecis res gerit.
Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt. (Vergilius) Quid in rebus est? Lacrimae in rebus sunt.
Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt. (Vergilius) Quid mentem nostram tangit? Mortalia mentem nostram tangunt.
Hi motus animorum atque haec certamina tanta pulveris exigui iactu compressa quiescent. (Vergilius) Quomodo quiescent apes? Pulveris iactu compressae quiescent apes.
Defendi rem publicam adulescens, non deseram senex. contempsi Catilinae gladios, non pertimescam tuos. (Cicero) Quid adulescens defendit Cicero? Rem publicam adulescens defendit Cicero.
Defendi rem publicam adulescens, non deseram senex. contempsi Catilinae gladios, non pertimescam tuos. (Cicero) Cuius gladios contempsit Cicero? Catilinae gladios contempsit.
Cicero Antonium non timebit senex. Quem Cicero non timebit senex? Antonium non timebit senex.
Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. (Caesar) Quomodo hi inter se differunt? Hi lingua, institutis, legibus inter se differunt.
(Horatius) habitu corporis fuit brevis atque obesus. (Suetonius) Qualis habitu corporis fuit Horatius? Horatius habitu corporis fuit brevis atque obesus.
XIX. Lectio undevicesima. O fons Bandusiae splendidior vitro. (Horatius) Fons Bandusiae splendidior quam vitrum est. Quid est vitro splendidius? Fons Bandusiae vitro splendidior est.
Exegi monumentum aere perennius. (Horatius) Horatius monumentum aere perennius exegit. Quid exegit Horatius? Monumentum aere perennius exegit Horatius.
Video meliora proboque‚ deteriora sequor. (Ovidius) Medea meliora videt et probat, sed deteriora facit. Quid probat Medea? Meliora probat Medea.
Video meliora proboque‚ deteriora sequor. (Ovidius) Medea meliora videt et probat, sed deteriora facit. Quid facit Medea? Deteriora facit Medea.
Summum bonum. (Cicero) Quod philosophi petunt, id summum bonum est. Quid petunt philosophi? Summum bonum petunt philosophi.
Maxima debetur puero reverentia. (Iuvenalis) Quid puero debetur? Maxima reverentia puero debetur.
Salus populi suprema est lex. (Cicero) Quid est suprema lex? Salus populi est suprema lex.
Consul egregiae tum spei filiam‚ iuveni mihi despondit. (Tacitus) Consul Tacito iuveni filiam despondit. lila magnae spei femina fuit. Qualis fuit Taciti uxor? Taciti uxor magnae spei femina fuit.
XX. Lectio vicesima. Splendide mendax et in omne virgo nobilis aevum. (Horatius) Hypermnestra virgo nobilis et splendide mendax fuit. Quis fuit splendide mendax? Hypermnestra splendide mendax fuit.
Urbem fecisti quod prius orbis erat. (Namatianus) Roma urbem fecit quod prius orbis terrarum fuit. Quid fecit Roma? Roma urbem fecit quod prius orbis terrarum fuit.
(Belgae) proximi sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. (Caesar) Quibus proximi sunt Belgae? Germanis proximi sunt Belgae. Belgae cum Germanis continenter bellum gerunt.
(Belgae) proximi sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. (Caesar) Quid faciunt Belgae? Belgae cum Germanis continenter bellum gerunt.
(Vergilius) corpore et statura fuit grandi, aquilo colore, facie rusticana. (Donatus) Quali corpore fuit Vergilius? Grandi‚ corpore fuit Vergilius.
Non amo te, Sabidi, nec possum dicere quare. hoc tantum possum dicere, non amo te. (Martialis) Quem non amat Martialis? Sabidium non amat Martialis.
Non est, crede mihi, sapientis dicere 'vivam'. sera nimis vita est crastina, vive hodie. (Martialis) Quando nos vivere oportet? Hodie nos vivere oportet.
Non est, crede mihi, sapientis dicere 'vivam'. sera nimis vita est crastina, vive hodie. (Martialis) Quid non est sapientis? Non est sapientis dicere 'vivam'.
Facinus est vincire civem Romanum, scelus verberare, prope parricidium necare. (Cicero) Quem non licet vincire? Civem Romanum non licet vincire.
Facinus est vincire civem Romanum, scelus verberare, prope parricidium necare. Quid prope parricidium est? Prope parricidium est civem Romanum necare.
Misce stultitiam consiliis brevem. dulce est desipere in loco. (Horatius) Quid consiliis miscere nos iubet Horatius? Stultitiam brevem consiliis miscere nos iubet Horatius.
Misce stultitiam consiliis brevem. dulce est desipere in loco. (Horatius) Quid tempore idoneo dulce est? Tempore idoneo desipere dulce est.
Tantae molis erat Romanam condere gentem. (Vergilius) Quam gentem difficile erat condere? Gentem Romanam difficile erat condere.
Ego nolo Caesar esse, ambulare per Britannos‚ Scythicas pati pruinas. (Florus) Ego nolo Florus esse, ambulare per tabernas, latitare per popinas. (Hadrianus) Quis Hadrianus esse noluit? Florus Hadrianus esse noluit.
Ego nolo Caesar esse, ambulare per Britannos‚ Scythicas pati pruinas. (Florus) Ego nolo Florus esse, ambulare per tabernas, latitare per popinas. (Hadrianus) Quis per tabernas ambulare noluit? Hadrianus per tabernas ambulare noluit.
sed mulier cupido quod dicit amanti in vento et rapida scribere oportet aqua. (Catullus) Quid in vento et aqua scribere oportet? Quod mulier amanti dicit, id in vento et aqua scribere oportet.
XXII. Lectio vicesima secunda. Iudex damnatur ubi nocens absolvitur. (Publilius Syrus) Quando iudex damnatur? Ubi nocens absolvitur, damnatur iudex.
Eo postquam pervenit, obsides, arma, servos poposcit. (Caesar) Quando arma poposcit Caesar? Postquam eo pervenit, arma poposcit Caesar.
Dum ea conferuntur, (Helvetii) ad Rhenum contenderunt. (Caesar) Quando Helvetii ad Rhenum contenderunt? Dum arma conferuntur, Helvetii ad Rhenum contenderunt.
Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt. (Caesar) Cur fortissimi sunt Belgae? Quod a cultu provinciae longissime absunt, fortissimi sunt Belgae.
Ut procul aspexi lumen, 'meus ignis in illo est. illa meum', dixi, 'litora lumen habent'. (Ovidius) Hero, quam Leander amat, Leandri ignis appellatur. Quid procul aspexit Leander? Lumen procul aspexit Leander.
Adde quod ingenuas didicisse fideliter artes emollit mores nec sinit esse feros. (Ovidius) Quid mores emollit? Ingenuas artes discere mores emollit.
Nil habet infelix paupertas durius in se quam quod ridiculos homines facit. (Iuvenalis) Quid homines ridiculos facit? Paupertas homines ridiculos facit.
XXIII. Lectio vicesima tertia. Dulce ridentem Lalagen amabo, dulce loquentem. (Horatius) Quis ridens amabitur? Lalage ridens amabitur.
Ille mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare divos‚ qui sedens adversus identidem te spectat et audit dulce ridentem. (Catullus) Qualis ille esse videtur, qui adversus sedens Lesbiam dulce ridentem spectat et audit? Ille par deo esse videtur, qui adversus sedens Lesbiam dulce ridentem spectat et audit.
Non possidentem multa vocaveris recte beatum. (Horatius) Quem non recte beatum vocabimus? Multa possidentem non recte beatum vocabimus.
Multa quidem scripsi, sed quae vitiosa putavi emendaturis ignibus ipse dedi. (Ovidius) Cui carmina vitiosa dedit Ovidius? Ignibus emendaturis carmina vitiosa dedit Ovidius.
Caesar una aestate duobus maximis bellis‚ confectis in hiberna exercitum deduxit. (Caesar) Quot bella una aestate confecit Caesar? Duo bella una aestate confecit Caesar.
Is, M. Messalla et M. Pisone consulibus, regni cupiditate inductus coniurationem fecit. (Caesar) Quando coniuratio facta est? Marco Messalla et Marco Pisone consulibus coniuratio facta est.
Tu nihil invita dices faciesve Minerva. (Horatius) Quando nihil scribere oportet? Invita Minerva nihil scribere oportet.
...recepto dulce mihi furere est amico. (Horatius) Quando dulce est Horatio furere? Amico recepto dulce est Horatio furere.
XXIV. Lectio vicesima quarta. Cicero respondit non esse consuetudinem populi Romani accipere ab hoste armato condicionem. (Caesar) Quid ab hostibus armatis non accipiunt Romani? Condicionem ab hostibus armatis non accipiunt Romani.
Hostes proelio superati, simul atque se ex fuga receperunt, statim ad Caesarem legatos de pace miserunt. obsides (se) daturos polliciti sunt. (Caesar) Quando hostes ad Caesarem legatos miserunt? Hostes, simul atque se ex fuga receperunt, legatos miserunt.
Hostes proelio superati, simul atque se ex fuga receperunt, statim ad Caesarem legatos de pace miserunt. obsides (se) daturos polliciti sunt. (Caesar) Quid hostes polliciti sunt? Hostes se obsides daturos esse polliciti sunt.
Qui nunc it per iter tenebricosum‚ illuc, unde negant redire quemquam. (Catullus) Quo nunc it Lesbiae passer? Lesbiae passer illuc nunc it, unde negant quemquam redire.
Inscripsit tumulis septem scelerata virorum “se fecisse” Chloe. Quid pote simplicius? (Martialis)
Inscripsit tumulis septem scelerata virorum “se fecisse” Chloe. Quid in sepulcris septem virorum inscripsit Chloe? In sepuicris septem virorum se fecisse inscripsit Chloe.
Omnem crede diem tibi diluxisse supremum. Grata superveniet quae non sperabitur hora. (Horatius) Quae hora grata nobis veniet? illa hora quae non sperabitur grata nobis veniet.
Frondere Philemona Baucis‚ Baucida conspexit senior frondere Philemon. (Ovidius) Quem frondere vidit Baucis? Philemona frondere vidit Baucis.
Dicar...princeps Aeolium carmen ad Italos deduxisse modos. (Horatius) Quid primus ad modos Italicos deduxisse dicetur Horatius? Carmen Aeolium primus ad modos Italicos deduxisse dicetur Horatius.
At mihi te comitem iuraras usque futuram - per me perque oculos, sidera nostra, tuos. Verba puellarum, foliis leviora caducis, irrita, qua visum est, ventus et unda ferunt. (Ovidius) Quid iuraverat Ovidii puella? Ovidii puella se semper comitem futuram esse iuraverat.
At mihi te comitem iuraras usque futuram - per me perque oculos, sidera nostra, tuos. Verba puellarum, foliis leviora caducis, irrita, qua visum est, ventus et unda ferunt. (Ovidius) Qualia puellarum verba esse dicit poeta? Puellarum verba foliis leviora esse dicit poeta.
At mihi te comitem iuraras usque futuram - per me perque oculos, sidera nostra, tuos. Verba puellarum, foliis leviora caducis, irrita, qua visum est, ventus et unda ferunt. (Ovidius) Quid haec verba fert? Ventus et unda haec verba ferunt.
XXV. Lectio vicesima quinta. Omnia vincit amor: et nos cedamus amori. (Vergilius) Cui nos cedere oportet? Amori nos cedere oportet.
Cras amet qui numquam amavit, quique amavit cras amet. (Auctor Pervigilii Veneris) Quando is amare debet qui numquam amavit? Cras amare debet qui numquam amavit.
Audiat optatos semper amica sonos. (Ovidius) Quales sonos libenter audiunt puellae? Sonos optatos libenter audiunt puellae.
Quicquid probat illa, probato‚ quod dicet, dicas. quod negat illa, neges. (Ovidius) Si quid puella probat, quid facit iuvenis prudens? Quod puella probat, id probat iuvenis prudens.
Rure erit et dicet “venias” Amor odit inertes. si rota defuerit, tu pede carpe viam. (Ovidius) Iuvenem rus venire vult puella. Ille, si currus defuerit, ad eam ambulabit. Quid faciet iuvenis? Iuvenis ad puellam ambulabit.
Rure erit et dicet “venias” Amor odit inertes. si rota defuerit, tu pede carpe viam. (Ovidius) Quales iuvenes odit Amor? Iuvenes inertes odit Amor.
Vivamus, mea Lesbia, atque amemus‚ rumoresque senum severiorum‚ omnes unius aestimemus assis. (Catullus) Quid Lesbiae suae dicit Catullus? Catullus‚ Lesbiae suae, 'Vivamus', inquit, 'atque amemus'.
Vivamus, mea Lesbia, atque amemus‚ rumoresque senum severiorum‚ omnes unius aestimemus assis. (Catullus) Quorum rumores nihili aestimat Catullus? Senum severiorum rumores nihili aestimat Catullus.
Nec levis ingenuas pectus coluisse per artes cura sit et linguas edidicisse duas. (Ov. Ars 2 121-122) Quales artes colere debent iuvenes? Ingenuas artes colere debent.
Nec levis ingenuas pectus coluisse per artes cura sit et linguas edidicisse duas. (Ov. Ars 2 121-122) Quot linguas discere debent? Duas linguas discere debent.
Ille se profecisse sciat cui Cicero valde placebit. (Quintilianus) Quid sciet is cui Cicero placebit? Se profecisse sciet is cui Cicero placebit.
XXVI. Lectio vicesima sexta. Caesar, omnium ex conspectu remotis equis, ut aequato omnium periculo spem fugae tolleret‚ proelium commisit. (Caesar) Cur equos ex conspectu removit Caesar? Caesar equos ex conspectu removit ut spem fugae tolleret.
Sit procul omne nefas. ut ameris, amabilis esto: quod tibi non facies solave forma dabit. (Ovidius) Non amaberis quod facies tua pulchra est. Cur iuvenis amabilis esse debet? Iuvenis amabilis esse debet ut ametur.
Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae. (Ovidius) Cur puellae Romanae ad theatrum veniunt? Puellae Romanae ad theatrum veniunt ut spectent et ipsae spectentur.
(Helvetii) legatos ad eum miserunt, qui‚ dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere. (Caesar) Cur legatos miserunt Helvetii? Helvetii legatos miserunt qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere.
Ne quid nimis. (Terentius) Graeci nos monent ne quid nimis faciamus. Quid Graeci monent ut facias? Graeci‚ monent ne quid nimis faciam.
Immortalia ne speres, monet annus et almum quae rapit hora diem. (Horatius) Quid apud Horatium nos monet annus? Apud Horatium annus nos monet ne immortalia speremus.
Tum cuidam ex equitibus Gallis magnis praemiis‚ persuadet uti ad Ciceronem epistulam deferat. (Caesar) Quid Caesar cuidam ex equitibus persuadet ut faciat? Caesar cuidam ex equitibus persuadet ut ad Ciceronem epistulam deferat.
XXVII. Lectio vicesima septima. Quod cupio mecum est. inopem me copia fecit. O utinam a nostro secedere corpore possem! (Ovidius) Narcissus se amat. copia eum inopem fecit, Utinam a corpore secedere posset! Quid facere vult Narcissus? Narcissus a corpore secedere vult.
Tot tibi tamque dabit formosas Roma puellas, Haec habet, ut dicas, quicquid in orbe fuit. (Ovidius) Quae urbs tot et tam formosas habet puellas? Roma tot et tam formosas habet puellas.
Horum adventu tanta rerum commutatio est facta, ut nostri proelium redintegrarent. (Caesar) Quid rerum commutatio effecit ut redintegrarent Romani? Rerum commutatio effecit ut Romani proelium redintegrarent.
(Loqueris me) corporis exigui, praecanum, solibus aptum, irasci celerem, tamen ut placabilis essem. (Horatius) Horatius corporis exigui et praecanus erat et celeriter irascebatur. Ita tamen irascebatur ut placabilis esset. Quomodo irascebatur? Ita irascebatur ut placabilis esset.
Iussus adesse foro, iussa maturius hora fac semper venias, nec nisi serus abi. (Ovidius) Puella iuvenem in foro adesse iubet. Quando venire debet? Hora iussa maturius venire debet.
Effici vult Socrates, ut discere nihil aliud sit‚ nisi recordari. (Cicero) Quid effici vult Socrates? Socrates effici vult ut discere sit recordari.
Quidquid est illud, quod sentit, quod sapit, quod vivit, quod viget, caeleste et divinum‚ ob eamque rem aeternum sit necesse est. (Cicero) Cicero de anima loquitur. Quid aeternum sit necesse est? Anima aeterna sit necesse est.
Ne vos quidem, iudices, mortem timueritis. (Cicero) Quid apud Platonem iudicibus dixit Socrates? Socrates iudicibus, “Ne mortem timueritis”, inquit.
XXVIII. Lectio duodetricesima. Odi et amo: quare id faciam, fortasse requiris. / Nescio, sed fieri sentio et excrucior. (Catullus) Scitne Catullus quare oderit et amet? Catullus nescit quare oderit et amet.
Odi et amo: quare id faciam, fortasse requiris. / Nescio, sed fieri sentio et excrucior. (Catullus) Cur excruciatur Catullus? Catullus excruciatur quod se odisse et amare sentit.
Centum sunt causae cur ego semper amem. (Ovidius) Quot causae sunt cur semper amet poeta? Centum causae sunt cur semper amet poeta.
Flumen est Arar quod in Rhodanum influit, incredibili lenitate, ita ut oculis in utram partem fluat iudicari non possit. (Caesar) Quid de flumine Arari non potest oculis iudicari? Oculis iudicari non potest in utram partem fluat.
Nec quotus annus eat, nec quo sit nata, require, consule. (Ovidius) Nemo feminas rogare debet quo consule natae sint. Quid feminas rogare debet nemo? Nemo feminas rogare debet quo consule natae sint.
Tu ne quaesieris (scire nefas) quem mihi, quem tibi finem di dederint, Leuconoe. (Horatius) Quid quaerere non debemus? Non debemus quaerere quem finem di nobis dederint.
Diurna populi Romani per provincias, per exercitus curatius leguntur, ut noscatur quid Thrasea non fecerit. (Tacitus) Cur populi Romani diurna in provinciis leguntur? Populi Romani diurna leguntur ut noscatur quid Thrasea non fecerit.
Tecum habita: noris quam sit tibi curta supellex. (Persius) Si quis secum habitat, quid de se discit? Discit quam curta sit sibi supellex.
Tum ostendi tabellas Lentulo et quaesivi‚ cognosceret-ne signum. (Cicero) Cicero a Lentulo quaesivit utrum signum cognosceret necne. Quid Cicero a Lentulo quaesivit? Cicero a Lentulo quaesivit utrum signum cognosceret necne.
XXDC. Lectio undetricesima. E pluribus unum. America e pluribus civitatibus una facta est. Nunc quinquaginta civitates habet. Quae patria e pluribus una facta est? America e pluribus una facta est.
E pluribus unum. America e pluribus civitatibus una facta est. Nunc quinquaginta civitates habet. Quot civitates habet? Quinquaginta civitates habet.
Duas tantum res anxius optat‚ panem et circenses. (Iuvenalis) Quid apud Iuvenalem optat plebs Romana? Panem et (ludos) circenses optat plebs Romana.
Septimo die ab exploratoribus certior factus est Ariovisti copias a nostris milibus passuum quattuor et viginti abesse. (Caesar) Quot milibus passuum a Romanis aberant Germani? Quattuor et viginti milibus passuum a Romanis aberant Germani.
Tu cursus spectas, ego te. spectemus uterque quod iuvat. (Ovidius) Puella currus, iuvenis puellam spectat. Uterque id quod videre vult spectare debet. Quid uterque spectare debet? Quod videre vult, id uterque spectare debet.
Sperat infestis, metuit secundis‚ alteram sortem bene praeparatum‚ pectus. (Horatius) Qui sapiens est, is alteram sortem in rebus adversis sperat, in rebus secundis metuit. Quid in rebus secundis metuit homo sapiens? Alteram sortem in rebus secundis metuit homo sapiens.
Sine auctore vero propositi libelli in nullo crimine locum habere debent. Nam et pessimi exempli nec nostri saeculi est. (Traianus) Quales libelli nec principis Traiani nec nostri saeculi sunt? Libelli sine auctore propositi nec principis Traiani nec nostri saeculi sunt.
XXX. Lectio tricesima. Rex Iuppiter omnibus idem. fata viam invenient. (Vergilius) Quis omnibus idem est? Iuppiter omnibus idem est.
Non cuivis homini contingit adire Corinthum. (Horatius) Quo non adit quivis homo? Corinthum non adit quivis homo.
Sed res docuit id verum esse, quod in carminibus Appius ait, fabrum esse suae‚ quemque fortunae. (Sallustius) Quis est suae fortunae faber? Suae quisque fortunae faber est.
Nec enim cuiquam bono mali quicquam‚ evenire potest nec vivo nec mortuo, nec‚ umquam eius res a dis immortalibus‚ neglegentur. (Cicero) Nihil mali, ut credit Socrates, viro bono evenire potest. Quis non credit viro bono mali quicquam evenire posse? Socrates non credit viro bono mali quicquam evenire posse.
Quot caelum stellas, tot habet tua Roma puellas. (Ovidius) Quae urbs tot puellas habuit, quot caelum stellas? Roma tot puellas habuit, quot caelum stellas.
Sunt enim qui discessum animi a corpore‚ putent esse mortem... Qui discedere animum censent, alii statim dissipari, alii diu permanere, alii semper. (Cicero) Sunt qui putent animum post mortem a corpore discedere. Quid putant illi? Illi putant animum post mortem a corpore discedere.
Sunt qui censeant animum post mortem semper permanere. Quid hi censent? Hi censent animum post mortem semper permanere.
XXXI. Lectio tricesima prima. Diffugere nives. redeunt iam gramina campis arboribusque comae. (Horatius) Nives diffugerunt, folia ad arbores redeunt. Quid ad arbores redit? Folia ad arbores redeunt.
I demens et saevas curre per Alpes, ut pueris placeas et declamatio fias. (Iuvenalis) Iuvenalis Hannibalem per Alpes ire iubet, ut pueri orationes habeant. Cur Hannibal per Alpes ire debet? Hannibal per Alpes ire debet, ut pueri orationes habeant.
Quis fuit horrendos primus qui protulit enses? quam ferus et vere ferreus ille fuit. (Tibullus) Qualis is fuit qui primus gladios protulit? Ferus et ferreus fuit qui primus gladios protulit.
Brevis esse laboro, obscurus fio. (Horatius) Qualis saepe fis, dum breviter scribere conaris? Saepe obscurus fio, dum breviter scribere conor.
Aequam memento rebus in arduis‚ servare mentem. (Horatius) Quid in rebus arduis servare debes? Mentem aequam in rebus arduis servare debeo.
Nil admirari prope res est una, Numici‚ solaque quae possit facere et servare beatum. (Horatits) Quid te beatum facere potest? Nihil admirari me beatum facere potest.
Sed non culpa mea est. Utinam desistere velles‚ aut, quoniam es demens, utinam velocior esses. (Ovidius) Atalanta velocior quam Hippomenes fuit. Qualem esse iuvenem vult Atalanta? Velociorem esse iuvenem vult Atalanta.
Magna me, inquit, spes tenet, iudices‚ bene mihi evenire, quod mittar ad mortem. (Cicero) Socrates bene sibi censet evenire, quod ad mortem mittatur. Quid bene sibi censet evenire? Bene sibi censet evenire, quod ad mortem mittatur.
Maneat ergo, quod turpe sit, id numquam esse utile. (Cicero) Quid numquam esse utile putamus? Quod turpe sit, id numquam esse utile putamus.
XXXII. Lectio tricesima secunda. Lugete, o Veneres Cupidinesque, et quantum est hominum venustiorum: passer mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae, (Catullus) Cur Venerem lugere iubet Catullus? Quod puellae suae passer mortuus est, Venerem lugere iubet Catullus.
Parturient montes, nascetur ridiculus mus. (Horatius) Quid, ubi montes parturiunt, saepe nascitur? Mus ridiculus, ubi montes parturiunt, saepe nascitur.
Ut dominam teneas nec te mirere relictum, ingenii dotes corporis adde bonis. (Ovidius) Quid corporis bonis addere debes, ne te a puella relictum mireris? Ingenii dotes corporis bonis addere debeo.
Delere licebit quod non edideris. nescit vox missa reverti. (Horatius) Noli librum tuum statim edere. Quid reverti nescit? Vox missa reverti nescit.
Adfirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante iucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere. (Plinius) Quid facere soliti erant Christiani? Christiani soliti erant ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere.
Auream quisquis mediocritatem diligit, tutus caret obsolete sordibus tecti caret invidenda sobrius aula. (Horatius) Qui Aristotelis mediocritatem probat, is paupertate et divitiis caret. Quid est quo caret? Paupertate et divitiis caret.
Auream quisquis mediocritatem diligit, tutus caret obsolete sordibus tecti caret invidenda sobrius aula. (Horatius) Qui Aristotelis mediocritatem probat, is paupertate et divitiis caret. Qualis est haec mediocritas? Aurea est haec mediocritas.
His qidam signis atque haec exempla secuti‚ esse apibus partem divinae mentis et haustus‚ aetherios dixere. (Vergilius) Quidam partem divinae mentis apibus datam esse credunt. Quid apibus data est? Pars divinae mentis apibus data est. Vergilius Stoicos sequi videtur.
Animula vagula blandula, hospes comesque corporis, quae nunc abibis in loca nec, ut soles, dabis iocos! (Hadrianus) Principis Hadriani anima mox in ea loca abibit ubi iocos, ut nunc solet, non dabit. Cuius anima hospes et comes corporis est? Hadriani anima hospes et comes corporis est.
XXXIII. Lectio tricesima tertia. Carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti, exitio terras cum dabit una dies. (Ovidius) Quando peritura sunt Lucreti carmina? Cum una dies terras exitio dabit, tunc peritura sunt Lucreti carmina.
Nam unguentum dabo, quod meae puellae donarunt Veneres Cupidinesque, quod tu cum olfacies, deos rogabis totum ut te faciant, Fabulle, nasum. (Catullus) Quid, cum Lesbiae unguentum olfaciet, deos rogabit Fabullus? Fabullus, cum Lesbiae unguentum olfaciet, deos rogabit ut se totum nasum faciant.
Te spectem, suprema mihi cum venerit hora, te teneam moriens deficiente manu. (Tibullus) Quando puellam suam manu deficiente tenebit Tibullus? Cum hora suprema venerit, puellam suam manu deficiente tenebit Tibullus.
At tanta militum virtus fuit, ut, cum undique‚ flamma torrerentur, non modo de vallo‚ decederet nemo, sed paene ne respicere‚ quidem quisquam. (Caesar) Quis cum milites undique flamma torrerentur, de vallo decessit? Nemo de vallo decessit.
Qui cum eum in itinere convenissent‚ supliciterque locuti pacem petissent atque‚ eos suum adventum exspectare iussisset‚ paruerunt. (Caesar) Quando hostes suum adventum exspectare iussit Caesar? Caesar hostes, cum pacem petissent, suum adventum exspectare iussit.
Cum pateat igitur aeternum id esse quod a se ipso moveatur. quis est qui hanc naturam animis esse tributam neget? (Cicero) Plato credit, cum aeternum id sit quod a se ipso moveatur, hominum animas esse aeternas. Cur hominum animae sunt aeternae? Cum aeternum id sit quod a se ipso moveatur, hominum animae sunt aeternae.
XXXIV. Lectio tricesima quarta. Cenabis bene, mi Fabulle, apud me‚ paucis, si tibi di favent, diebus, si tecum attuleris bonam atque magnam cenam, non sine candida puella. (Catullus) Quid apud Catullum, si cenam secum attulerit, faciet Fabullus? Bene cenabit Fabullus, si cenam secum attulerit.
Cenabis bene, mi Fabulle, apud me‚ paucis, si tibi di favent, diebus, si tecum attuleris bonam atque magnam cenam, non sine candida puella. (Catullus) Quis cum Fabullo ad cenam ibit? Puella candida cum Fabullo ad cenam ibit.
O fortunatos nimium, sua si bona norint‚ agricolas! (Vergilius) Agricolae nimium fortunati sint, si bona sua norint. Quales sint agricolae, si bona sua norint? Nimium fortunati sint agricolae, si bona sua norint,
Quod nisi declinare solerent, omnia deorsum‚ imbris uti guttae, caderent per inane profundum. (Lucretius) Atomi, nisi declinarent, per inane profundum caderent. Quid facerent atomi, nisi declinarent? Atomi, nisi declinarent, per inane profundum caderent.
Maior privato visus, dum privatus fuit, et omnium consensu capax imperii, nisi imperasset. (Tacitus) Galba princeps, dum privatus fuit, maior quam privatus esse visus est. Qualis, nisi imperavisset, omnium consensu fuisset? Capax imperii, nisi imperavisset.omnium consensu fuisset.
XXXV. Lectio tricesima quinta. Cui bono? (Cicero) Si quid mali factum est, quid iudex rogare debet? Iudex rogare debet cui bono fuerit.
Victrix causa deis placuit, sed victa Catoni. (Lucanus) Quae causa Catoni placuit? Causa victa Catoni placuit.
Nescit Amor magnis cedere divitiis. (Propertius) Quibus rebus numquam cedit Amor? Divitiis magnis numquam cedit Amor.
Nulli se dicit mulier mea nubere malle quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat. (Catullus) Cui se nubere malle dicit Catulli puella? Catullo se nubere malle dicit puella.
Delia descendens 'Felicius', inquit, 'amata sum tibi. vixisti, dum tuus ignis eram.' Cui Nemesis, 'Quid', ait, 'tibi sunt mea damna dolori? Me tenuit moriens deficiente manu.' (Ovidius)
Tibullus moriens Deliam manu deficiente non tenuit. Quid apud Ovidium Deliae dixit Nemesis? Nemesis Deliae, 'Cur mea damna', inquit, 'tibi sunt dolori '
Adprobatum est non esse curae deis‚ securitatem nostram, esse ultionem. (Tacitus) Quid deis esse curae dicit Tacitus? Ultionem nostram deis esse curae dicit Tacitus.
Qui finem quaeris amoris, (cedit amor rebus) res age, tutus eris. (Ovidius) Si quis finem amoris quaerit, quid facere debet? Si quis finem amoris quaerit, res agere debet.
Tu regere imperio populos, Romane, memento‚ (hae tibi erunt artes), pacisque imponere morem‚ parcere subiectis et debellare superbos. Romani populos regere, pacem imponere, victis parcere, superbos debellare debent. Quibus parcere debent Romani? Victis parcere debent Romani.
XXXVI. Lectio tricesima sexta. Dum reliquae naves eo convenirent, ad horam nonam in ancoris exspectavit. (Caesar) Cur ad nonam horam exspectavit Caesar? Caesar, dum reliquae naves convenirent, ad nonam horam exspectavit.
Itaque priusquam telum abici posset aut nostri propius accederent, omnis Vari acies terga vertit seque in castra recepit. (Caesar) Quid fecit Vari acies, priusquam telum iaci posset? Vari acies, priusquam telum iaci posset, se in castra recepit.
Nunc mea mater irata est mihi, quia non redierim domum ad se. (Plautus) Cur puellae mater apud Plautum irata est? Mater irata est quod puella domum non redierit.
Supplicatio his decreta verbis est: quod‚ urbem incendiis, caede cives, Italiam‚ bello liberassem. (Cicero) Cur Cicero supplicationem decretam esse dixit? Cicero supplicationem decretam esse dixit, quod urbem incendiis, caede cives, Italiam bello liberavisset.
Peccasse mihi videor, qui a te discesserim (Cic. Fam. 16.1) Cur Tironi se peccavisse dicit Cicero? Cicero se peccavisse dicit, quod a Tirone discesserit.
Non ego laudari curo, mea Delia. tecum dummodo sim, quaeso segnis inersque vocer. (Tibullus 1.1) Quid Deliae dicit Tibullus? Tibullus Deliae, 'Dummodo tecum sim', inquit, 'segnis et iners vocer.'
XXXVII. Lectio tricesima septima. Timeo ne male facta antiqua mea sint inventa omnia. (Pl. Truc. 4.2) Quid apud Plautum timet adulescens? Apud Plautum adulescens timet ne malefacta sua inventa sint.
Qui se ex his minus timidos existimari volebant, non se hostem vereri sed angustias itineris et magnitudinem silvarum, aut rem frumentariam, ut satis commode supportari posset, timere dicebant. Quid verebantur pauci ex militibus Caesaris? Pauci ex militibus Caesaris angustias itineris et magnitudinem silvarum verebantur.
Qui se ex his minus timidos existimari volebant, non se hostem vereri sed angustias itineris et magnitudinem silvarum, aut rem frumentariam, ut satis commode supportari posset, timere dicebant. Quid milites timebant ut supportari posset? Milites timebant ut res frumentaria supportari posset.
Accepi tuas litteras, quibus intellexi te vereri ne superiores mihi redditae non essent. (Cic. Fam. 14.5) Quid verebatur Terentia? Terentia verebatur ne litterae superiores Ciceroni redditae non essent.
Ex vita ita discedo tamquam ex hospitio, non tamquam e domo. (Cic. Sen. 84) Quomodo Cato se ex vita discedere dicit? Cato dicit se ex vita ita discedere tamquam ex hospitio.
Graecas litteras senex didici. quas quidem sic avide arripui quasi diuturnam sitim explere cupiens. (Cic. Sen. 26) Quomodo Cato litteras Graecas senex arripuit? Cato litteras Graecas senex arripuit quasi diuturnam sitim explere cuperet.
Ego vero istos oti, concordiae, legum, iudiciorum, libertatis inimicos tantum abest ut ornem ut effici non possit quin eos tam oderim quam rem publicam diligo. (Cic. Phil. 11.36) Utrum libertatis inimicos ornat an odit‚ Cicero? Cicero libertatis inimicos odit.
XXXVIII. Lectio duodequadragesima. Unus homo nobis cunctando restituit rem. (Ennius) Quomodo rempublicam restituit Fabius? Fabius cunctando rempublicam restituit.
Summum crede nefas animam praeferre pudori et propter vitam vivendi perdere causas. (Iuvenalis VIII, line 83) Quid nefas est perdere ut vivas? Vivendi causas perdere nefas est.
Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci‚ / lectorem delectando pariterque monendo. (Hor. Ars 343) Quomodo utile dulci miscet poeta? Poeta lectorem delectando monendoque utile dulci miscet.
Cum tridui viam processisset, nuntiatum est ei Ariovistum cum suis omnibus copiis ad occupandum Vesontionem‚ contendere. (Caes. Gal. 1.38.1) Quis ad occupandum Vesontionem contendebat? Ariovistus ad occupandum Vesontionem contendebat.
Orandum est ut sit mens sana in corpore sano. (Iuvenalis) Quid nobis orandum est? Nobis orandum est ut mens sana in corpore sano sit.
Soles occidere et redire possunt‚ / nobis cum semel occidit brevis lux‚ / nox est perpetua una dormienda. (Catul. 5) Quando nobis, nisi Catullus errat, in aeternum dormiendum est? Cum lux brevis occidit, nobis, nisi Catullus errat, in aeternum dormiendum est.
Utque fit, in gremium pulvis si forte puellae / deciderit, digitis excutiendus erit. / et si nullus erit pulvis, tamen excute nullum. (Ov. Ars 1.149) Quid iuveni faciendum erit, si pulvis in gremium puellae deciderit? Pulvis iuveni digitis excutiendus erit.
Utque fit, in gremium pulvis si forte puellae / deciderit, digitis excutiendus erit. / et si nullus erit pulvis, tamen excute nullum. (Ov. Ars 1.149) Quid iuvenis excutiet, si nullus pulvis erit? Iuvenis nullum pulverem excutiet.
Latius regnes avidum domando / spiritum quam si Libyam remotis / Gadibus iungas ... (Hor. Carm. 2.2) Si quis spiritum avidum domet, latius regnet quam si Africam Hispaniae iungat. Quomodo latius regnet? Spiritum avidum domando latius regnet.
XXXIX. Lectio undequadragesima. Aedui, cum se suaque ab eis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium. (Caes. Gal. 1.11) Cur Aedui legatos ad Caesarem miserunt? Aedui legatos ad Caesarem miserunt rogatum auxliium.
(Orgetorix) perfacile factu iliis probat conata perficere propterea quod ipse suae civitatis imperium obtenturus esset. (Caes. Gal. 1.3.5) Quid perfacile est factu? Perfacile est factu‚ conata perficere.
Video te alte spectare et velle in caelum migrare. Spero fore ut contingat id nobis. (Cic. Tusc. 1.82) Sunt qui in caelum migrare velint. Cicero sperat fore ut id nobis contingat. Quid sperat Cicero? Cicero sperat fore ut id nobis contingat.
Locutus est Diviciacus: futurum esse‚ paucis annis uti omnes ex Galliae finibus‚ pellerentur atque omnes Germani Rhenum transirent. (Caes. Gal. 1.31) Quid de Germanis dixit Diviciacus? Diviciacus dixit futurum esse paucis annis ut omnes Germani Rhenum transirent.
Neque enim sunt isti audiendi, qui virtutem duram et quasi ferream esse volunt. (Cic. Amic. 48) Qui homines non sunt audiendi? Qui virtutem duram et quasi ferream esse volunt, isti non sunt audiendi.
XL. Lectio quadragesima. Tendebantque manus ripae ulterioris amore. (Verg. A. 6.314) Quid cupiebant animae, quae in ripa fluminis manus tendentes stabant? Ripam ulteriorem cupiebant animae.
Iste ego sum: sensi, nec me mea fallit imago‚ uror amore mei, flammas moveoque feroque. (Ov. Met. 3.461) Cuius amore uritur Narcissus? Sui amore uritur Narcissus.
Nescio qua natale solum dulcedine captos ducit et immemores non sinit esse sui. (Ov. Pont. 1.3) Quid nos sui immemores esse non sinit? Solum patriae nos sui immemores esse non sinit.
Vivorum memini, nec tamen Epicuri licet oblivisci. (Cic. Fin. 5.3) Cuius non licet oblivisci? Epicuri non licet oblivisci.
Ut vero conloqui cum Orpheo, Musaeo, Homero, Hesiodo liceat, quanti tandem aestimatis? (Cic. Tusc. 1.98) Parvi-ne aestimat Socrates, ut cum Homero conloqui liceat? Minime. Magni aestimat Socrates, ut cum Homero conloqui liceat.
Voluptatem virtus minimi facit. (Cic. Fin. 2.42) Utrum maximi an minimi voluptatem facit virtus? Minimi voluptatem facit virtus.
Postquam bellatum (est) apud Actium‚ atque omnem potentiam ad unum‚ conferri pacis interfuit, magna illa‚ ingenia cessere. (Tac. Hist. 1.1) Quid pacis interfuit? Omnem potentiam ad unum conferri pacis interfuit.
(Socratis) responso iudices sic exarserunt‚ ut capitis hominem innocentissimum condemnarent. (Cic. de Orat. 1.233) Quem capitis condemnaverunt iudices? Socratem capitis condemnaverunt iudices.
XLI. Lectio quadragesima prima. Plura ne dicam, tuae me lacrimae impediunt vestraeque, iudices, non solum meae. (Cic. Planc. 42.104) Quid Ciceronem impedit ne plura dicat? Lacrimae Ciceronem impediunt ne plura dicat.
Hac igitur fortuna frui licet senibus, nec aetas impedit quominus agri colendi studia teneamus usque ad ultimum tempus senectutis. (Cic. Sen. 60) Quid aetas non impedit quominus teneamus ad ultimum tempus senectutis? Aetas non impedit quominus agri colendi studium teneamus ad ultimum tempus senectutis.
Germani retineri non poterant quin in nostros tela conicerent. (Caes. Gal. 1.46) Qui homines retineri non poterant quin in Romanos tela conicerent? Germani retineri non poterant quin in Romanos tela conicerent.
(Orgetorix dixit) non esse dubium quin totius Galliae plurimum Helvetii possent. (Caes. Gal. 1.3) Quid non esse dubium dixit Orgetorix? Orgetorix dixit non esse dubium quin totius Galliae plurimum Helvetii possent.
Dubitandum non est quin numquam possit utilitas cum honestate contendere. (Cic. Off. 3.11) Quid dubitare non debemus? Dubitare non debemus quin utilitas cum honestate numquam contendat.
Galli flumen transire non dubitant. (Caes. Gal. 6.8.1) Quid Galli facere non dubitant? Galli flumen transire non dubitant.
At barbari nostros navibus egredi prohibebant. (Caes. Gal. 4.24) Quid barbari prohibebant? Barbari nostros navibus egredi prohibebant.
Vitae summa brevis spem nos vetat incohare longam. (Hor. Carm. 1.4) Quid vita brevis nos facere vetat? Vita brevis nos spem longam incohare vetat.
Nemo fuit militum, quin vulneraretur. (Caes. Civ. 3.53) Quot milites non vulnerati sunt? Nemo non vulneratus est.
(Divico ita cum Caesare egit) sin bello persequi perseveraret, reminisceretur et veteris incommodi populi Romani et pristinae virtutis Helvetiorum. (Caes. Gal. 1.13) Quid Divico Caesarem monuit ut faceret? Divico Caesarem monuit ut veteris incommodi populi Romani et pristinae virtutis Helvetiorum reminisceretur.
Created by: chokingwookie